- LEGISLATORES
- LEGISLATORESprimitus ipsi Reges erant: qui si mali, libidinem suam pro lege subditis obtrudebant. Iustin. l. 1. c. 1. et l. 2. c. 7. Nulli civitati leges tunc erant, quia libidio Regum pro legibus habebatur.Sin boni, leges ferebant, iis semetipsos obstringentes, quo autem iis maiorem conciliarent auctoritatem, divinitus se leges, quas populo tradituri erant, edoctos esse fingebant, tum quo suam fidem liberarent tum quo maius pondus praescripta sua haberent altiusque in animos hominum illaberentur. Quo factum, ut non solum nUma Pompilius cum Egeria Nympha, Minos cum Iove congreslus familiares iactaret; Sertorius a cerva Dianae,Lycurgus a Pythia, Scipio Africanus a nescio quo Numine in somuis, se moneri fingerent: sed etiam ipsos Deos Legum suarum facerent auctores. Hinc Ceres Isisque legifera Dicta, Saturnus ltalos legibus formâsse, Bacchus Indorum Legislator fuisse cteditus est: Adeo omnes hi sciverant, Religionis magnum esse in hominum animos imperium. Quod et impostor ille famosus Muhammedes in magnae generis humani partis exitium non nisi nimis noverat, dum Alcoranum suum ex ore Angeli Gabrielis se recepise, eiusque monitu omnia se gerere mentitus est. Alia longe ratio Prophetae Mosis fuit; is enim ab ipsomet Deo leges tabulis inscriptas, populoque Iudaico tradendas in monte Sinai accepit: ad cuius forte imitationem Legislatores Gentilium, divinam similiter originem legibus suis adstruere voluêre. Itaque non nisi primariâ auctoritate viri aut Principes ipsi leges praescribebant, Symmach. l. 10. Ep. 33. Imp. parens es legum. Receptumque omnium pene gentium temporumque memoriâ est, ut ad legum latorum observantiam invitarentur inferioris sortis homines, exemplo potentum, qui primi eas custodire tenebantur, aut ipsi tulerant. Vide Liv. Dec. 3. l. 8. Val. Max. l. 8. c. 6. Ext. 3. Edictum inprimis Theodosii et Valentis Impp. l. 4. Cod. de legibus et constitutionibus Princ. etc. Hinc in Rep. Rom. Reges primum mox Consules deinde Tribuni, post hos Decemviri eosque alii magistratus insequuti, pro temporum ratione negotiorumque mole, varias tulêre Leges: Aliae Resp. Philosophos Legislatores habuêrunt, ut infra videbitur. Plura hanc in rem vide apud Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 8. cum Paralip. ad illum Thom. Dempsteri.Nomina praecipuorum aliquot Legislatorum.Aegyptii Legislatorem habuêre Mercurium Trismegistum, Cic. de Nat. Deor. l. 3. Lactant. l. 1. c. 6. etc. vel Boccorum, sive Bocorum aut Bocchoridem, Euseb. Caesar. in Chr. et Arist. Polit. l. 7. c. 10. Aenotrii Italum, Idem ibid. Athenienses primo Theseum, Plutarch. in Theseo: dein Draconem, cuius leges θεσμοὶ vocatae sunt: postea Solonem, cuius leges Axones dictas, notat Suid. Etiam Caeadem, vel ut alii, Caladem iis iura constituisse, docet Paus. in Attic. Bactriani Zoroastrem, Plin. l. 7. c. 16. Cappadoces Charondam, cuius institutis illos usos fuisse, docet Er. Patric. praef. ad l. 1. de Rep. Carthaginenses eundem, secundum Alex. ab Alex. Genial. dier. . 6. c. 10. vel Phaleam, iuxta Patric. loco praed. Chalcidenses Androdamantem, Aritst. l. 2. Polit. c. 10. Cindii Eudoxium: Corinthii Phidonem, Arist. Polit. l. 2. c. 4. Cretenses Ephorum, Patric. loc. praef. item Minoen, Diod. Sic. l. 6. c. 15. Crotoniatae Pythagoram, ut et omnes fere Italiae pop. Elea, Lucaniae usbs, Parmenidem ac Zenonem, Patric. epirotae Arrybam, Iustin. l. 17. c. 3. vel Tharcitam, Plutarch. in vita Pyrrhi. Getae Zamolxim Thracem, quem ob tam insigne beneficium in Deorum numerum retulêre, Volaterr. Comm. l. 8. Graeci Phoroneum. Indi Bacchum, a quo subacti et mansuetiori legum cultu imbuti sunt, Arrian. de gesti Alex. l. 8. Diod. Sic. l. 3. c. 10. etc. Itali Saturnum, Virg. Aen. l. 8. Item Pythagoram, Parric. l. supra c. Lesbii Macarium, Diod. Sic. l. 6. c. 16. Locri, Zaleucum, Patric. Strabo l. 6. Cic. de LL. l. 2. etc. Mantinenses Nicodorum pugilem, ut narrat Aelian. Hist. Var. l. 2. c. 23. Milesii Hippodamum, qui de optimo quoque rei publicae statu scripsit. Quem admodum, et Aeschines Milesius, vide Patric. loc. iam saepius adducto. Rhegini Charondam, Heraclides l. de Politiis. Romani, ex legibus Solonis multa hausêrunt. Vide supra in voce Decemviri. Spartani Lycurgo Legislatore inclaruêrunt, cuius leges Rhetia fuisse vocitatas, innuit Amm. Marcell. l. 16. Tarentini Archytam habuêre: Iidem Pythagorae quoque praecepta tenuêrunt. Patric. ubi supra. Thebani Philolaum, Arist. Polit. l. 2. c. 10. Thurii, aut, ut nonnulli legunt, Tyrii, etiam Charondam, Val. Max. l. 6. c. 5. Ext. ul.t Diod. Sic. l. 12. etc. Certe eum cum Zaleuco coniunxit Cic. de LL. l. 2. et Diog. Laert. l. 8. in Pythagora etc Quo modo autem quave ratione Leges olim latae, ac promulgatae fuerint, in Rom. inprimis ac atheniensi Rebus publicis, de Hebraea enim stais superque ex Sacris constat, videsis infra in voce Lex.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.